Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 158

Precedente Successiva

Galli Scrofulas: et Marsi Itali, et Psylli Africani a serpentibus laedi
non poterant. Hinc sequitur Christum et Prophetas temperamenti
virtute miracula fecisse, ut et magnes trahit ferrum. Sed impie falluntur.
Quae enim naturalem vim sequuntur virtutes; semper et absque
precibus et religione opus suum per se consequuntur, ut magnes semper
ferrum trahit. Neque virtutem suam absque vi propria communicant,
ut magnes ferro vim attrahendi dat, quia affricato proprium
odorem et atomos impingit. At sancti et quicunque miracula fecerunt
vera, non nisi Dei nomine invocato, miracula faciunt, etiam incredulis
aegris conferendo sanitatem in testimonium Caelestis doctrinae.
Neque semper: Item, nec si vis illa individualis est, potest aliis
communicari. Christus autem virtutem miracula faciendi Apostolis
communicavit, et ex illis usque ad nos pervenit: et quocunque temperamento
etiam pravo donati, illam exercent. Neque illis aliquid
ex individuo communicante adiicitur, ut ex Magnete ferro sed ex
virtute Dei cunctis communicabili, sicut palam est volentibus veritatem
invenire, non calumniari. Profecto si vis temperamenti in S.
Paulo faciebat miracula, etiam antequam Christianus fieret, fecisset.
De Pyrrho puro faculosum ex parte. Sed neque sympathias et antipathias
nego, et si lienem tantum sanabat, ergo modificata erat virtus
in individuo, sicut et in temperie Marsorum et Psyllorum. Paulus
autem omnes curabat morbos non per pollicem pedis, sed solo verbo
Dei. Rex Gallus ex divina gratia: qui primum regum Christianorum
decorare voluit. Nam antequam Rex sit, non sanat. De his in Metaph.
Caput III.
Miracula facta absque Deo, non vere esse miracula, sed
naturalis magiae opera, aut Diaboli, aut astutiae,
imperitos ludificantis.

~ Sed contra narrat Plinius , Asclepiadem Medicum Romae
mortuum resuscitasse cum deferretur ad sepulcrum.
Item Iamnes et Mambre magi Pharaonis virgam in serpentem
converterunt, huncque mox in virgam. Et Daedalus
de Creta in Asiam volavit, et Romulo floruit hasta, et
quot miracula referunt scriptores de Apollonio Thyanaeo , et Baccho ,
et Iove et Mercurio , et qui excantant segetes, et siccari ac transponi
faciunt, ut Lex Romana confirmat in 12. tabulis. Alij vero immutarunt
animos et visum, faciuntque videre quod non est, et quidem scelesti

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche